Servius on the Kinds of Purification

1 …


2 …

All purification (purgatio) is three kinds: […] There are the following three kinds of purification in all rituals (sacra):

  • either they purify with pitch (or ‘torch’, taeda) and sulphur,
  • or they make ablutions with water,
  • or they fan with air (or ‘toss in the air’), as was the case in the rites of Liber (=Dionysus); hence is Vergil’s line, “And for you, there hang susceptible oscilla from the high pine” (Georgics 2.389). For this is a kind of purification.

3 …

tibiqve oscilla ex alta s. m. p. ‚mollia‘ pensilia, ut 2.389.1 „pilentis matres in mollibus“. oscillorum autem variae sunt opiniones; nam alii hanc asserunt fabulam. Icarus Atheniensis, pater Erigonae, cum acceptum a Libero patre vinum mortalibus indicaret, occisus est a rusticis, qui cum plus aequo potassent, de- 5 ebriati se venenum accepisse crediderant. huius canis est reversus ad Erigonam filiam, quae, cum eius comitata vestigia pervenisset ad patris cadaver, laqueo vitam finivit. haec deorum voluntate inter astra relata est, quam virginem vocant. canis quoque ille est inter sidera collocatus. sed post aliquantum tempus Athenien- 10 sibus morbus inmissus est talis, ut eorum virgines furore quodam compellerentur ad laqueum; responditque oraculum, sedari posse illam pestilentiam, si Erigonae et Icari cadavera requirerentur. quae cum diu quaesita nusquam invenirentur, ad ostendendam suam devotionem Athenienses, ut etiam in alieno ea quaerere viderentur 15 elemento, suspenderunt de arboribus funem, ad quem se tenentes homines hac atque illac agitabantur, ut quasi et per aerem illorum cadavera quaerere viderentur. sed cum inde plerique caderent, in- ventum est, ut formas ad oris sui similitudinem facerent et eas pro se suspensas moverent. unde et oscilla dicta sunt ab eo, quod 20 in his cillerentur, id est moverentur ora: nam ‚cillere‘ est movere, unde et furcillae dictae sunt, quibus frumenta cillentur. alii dicunt oscilla esse membra virilia de floribus facta, quae suspendebantur per intercolumnia ita, ut in ea homines, acceptis clausis personis, inpingerent et ea ore cillerent, id est moverent, ad risum populo 25 commovendum. et hoc in Orpheo lectum est. prudentioribus tamen aliud placet, qui dicunt sacra Liberi patris ad purgationem animae pertinere. omnis autem purgatio aut per aquam fit aut per ignem aut per aerem, sicut et in sexto ait „aliae panduntur in- anes suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto infectum 30 eluitur scelus aut exuritur igni“: ut nunc per oscilla genus purgationis, quod est maximum, intellegamus; nam primum est aquae, secundum ignis, tertium aeris. {⁴³et aliter: ‚mollia‘ hic pro ‚mobilia‘. et videtur Vergilius opinionem illorum sequi, qui in hono- rem Liberi patris putant oscilla suspendi, quod eius sit pendulus fructus. 35 oscilla autem dicta, sive quoniam capita et ora hostiarum in summis perticis figebantur, sive quia hunc lusum Osci dicuntur frequenter ex- ercuisse et rem per Italiam sparsisse.}⁴³