Servius on Purification of the Soul

1.166

et mystica vannvs iacchi id est cribrum areale. legimus tamen et ‚vallus‘ secundum Varronem, quod idem nihilominus significat. ‚mystica‘ autem ‚Iacchi‘ ideo ait, quod Liberi patris sacra ad purgationem animae pertinebant, et sic homines eius mysteriis purgabantur, sicut vannis frumenta purgantur. hinc est quod dicitur Osiridis membra a Typhone dilaniati Isis cribro superposuisse: nam idem est Liber pater—in cuius mysteriis vannus est, quia, ut diximus, animas purgat, unde et Liber ab eo, quod liberet, dictus est—, quem Orpheus a gigantibus dicit esse discerptum.