Quintilian on Prose Hymns

1 Introduction


2 Translation

Quae materia praecipue quidem in deos et homines cadit, est tamen et aliorum animalium, et etiam carentium anima. Verum in deis generaliter primum maiestatem ipsius eorum naturae uenerabimur, deinde proprie uim cuiusque et in- uenta quae utile aliquid hominibus attulerint. Vis ostendetur, ut in Ioue regendorum omnium, in Marte belli, in Neptuno maris: inuenta, ut artium in Minerua, Mercurio litterarum, medicinae Apolline, Cerere frugum, Libero uini. Tum si qua ab iis acta uetustas tradidit, commemoranda. Addunt 5 etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius Iouis, addit antiquitas, ut iis qui sunt ex Chao, progenies quoque, ut Apollo ac Diana Latonae. Laudandum in quibusdam quod 9.1 geniti inmortales, quibusdam quod inmortalitatem uirtute sint consecuti: quod pietas principis nostri praesentium quoque temporum decus fecit.