Caelestis

Category: Gods > Heavenly Gods

Also see Virgo; the constellation was sometimes equated with the Virgo Caelestis.

1 Introduction

Dea caelestis / Juno Caelestis / Venus Caelestis. RE

Augustine, Questions on the Heptateuch 7.16

(2, 13) Et servierunt Baal et Astartibus. Solet dici Baal nomen esse apud gentes illarum partium Iovis, Astarte autem Iunonis, quod et lingua punica putatur ostendere. Nam Baal Punici videntur dicere Dominum; unde Baalsamen, quasi Dominum coeli intelleguntur dicere: Samen quippe apud eos coeli appellantur. Iuno autem sine dubitatione ab illis Astarte vocatur. Et quoniam istae linguae non multum inter se differunt, merito creditur hic de filiis Israel hoc dicere Scriptura, quod Baal servierunt et Astartibus, quia Iovi et Iunonibus. Nec movere debet quod non dixit Astarti, id est Iunoni; sed tamquam multae sint Iunones, pluraliter hoc nomen posuit. Ad simulacrorum enim multitudinem referri voluit intellectum, quoniam unumquodque Iunonis simulacrum Iuno vocabatur; ac per hoc tot Iunones, quot simulacra intellegi voluit. Varietatis autem causa existimo Iovem singulariter, Iunones pluraliter commemorare voluisse. Nam eadem causa plurium simulacrorum etiam Ioves pluraliter dici possent. Hoc autem, id est, nomine plurali Iunones, in graecis secundum Septuaginta reperimus, in latinis autem singulariter erat. Quorum in illo qui non habebat Septuaginta interpretationem, sed ex hebraeo erat, Astaroth legimus; nec Baal, sed Baalim. Quod si forte aliud in hebraea vel syra lingua nomina ista significant, deos tamen alios fuisse constat et falsos, quibus Israel servire non debuit.