Macrobius 1.12: [21] Auctor est Cornelius Labeo huic Maiae, id est terrae, aedem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bonae Deae et eandem esse Bonam Deam et terram ex ipso ritu occultiore sacrorum doceri posse confirmat: hanc eandem Bonam Faunamque, Opem et Fatuam pontificum libris indigitari, [22] Bonam quod omnium nobis ad victum bonorum causa est, Faunam quod omni usui animantium favet, Opem quod ipsius auxilio vita constat, Fatuam a fando quod, ut supra diximus, infantes partu editi non prius vocem edunt quam attigerint terram. [23] Sunt qui dicant hanc deam potentiam habere Iunonis ideoque regale sceptrum in sinistra manu ei additum. Eandem alii Proserpinam credunt porcaque ei rem divinam fieri quia segetem quam Ceres mortalibus tribuit porca depasta est. Alii Χθονίαν Ἑκάτην, Boeoti Semelam credunt. [24] Nec non eandem Fauni filiam dicunt obsititisseque voluntati patris in amorem suum lapsi, ut et virga myrtea ab eo verberaretur cum desiderio patris nec vino ab eodem pressa cessisset. Transfigurasse se tamen in serpentem pater creditur et coisse cum filia. [25] Horum omnium haec proferuntur indicia: quod virgam myrteam in templo haberi nefas sit; quod super caput eius extendatur vitis qua maxime eam pater decipere temptavit; quod vinum in templum eius non suo nomine soleat inferri sed vas in quo vinum inditum est mellarium nominetur et vinum lac nuncupetur; serpentesque in templo eius nec terrentes nec timentes indifferenter appareant. [26] Quidam Medeam putant, quod in aede eius omne genus herbarum sit ex quibus antistites dant plerumque medicinas, et quod templum eius virum introire non liceat propter iniuriam quam ab ingrato viro Iasone perpessa est. [27] Haec apud Graecos θεὸς γυναικεία dicitur, quam Varro Fauni filiam tradit adeo pudicam ut extra γυναικωνῖτιν numquam sit egressa, nec nomen eius in publico fuerit auditum, nec virum umquam viderit vel a viro visa sit, propter quod nec vir templum eius ingreditur. [28] Vnde et mulieres in Italia sacro Herculis non licet interesse, quod Herculi, cum boves Geryonis per agros Italiae duceret, sitienti respondit mulier aquam se non posse praestare, quod feminarum deae celebraretur dies, nec ex eo apparatu viris gustare fas esset. Propter quod Hercules facturus sacrum detestatus est praesentiam feminarum et Potitio ac Pinario sacrorum custodibus iussit ne mulierem interesse permitterent. [29] Ecce occasio nominis, quo Maiam eandem esse et terram et Bonam Deam diximus, coegit nos de Bona Dea quaecumque comperimus protulisse!